Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 446
Unproofread scanNot analysed yet
Duravit postea haec puris exspuitio per mensem, minori tamen copia, ac aeget interea bene appetiit atque dormivit, successive etiam per DEI gratiam sanitati redditus, solo lactis cum saccharo rosaceo cocti potu calido, quotidie ad unam cum dimidia mensuram, interposito usu balsami pectoralis, ex floribus sulphuris, oleo amygdalarum dulcium, spermate ceti, terebinthina Veneta, croco &oleo anisi, nec non pulveris pectoralis, ex lapidibus cancrorum, spermate ceti, saccharo, myrrha, radice liquiritiae in pulverem redactae &bolo Armena. Epicrisis. Abscessum pleuritidem &peripnevmoniam non sufficienter solutam sequi, passim prisci Medici tradiderunt. Confirmat id quoque experientia, &ego id praesertim observavi in sanguineis, spongiosi &obesi habitus hominibus. In nostro autem memorabile, quod rupto abscessu, pus effluens simul &semel per os exturbatum, quod si in thoracis cavum delabitur, hecticam facile inducit lethalem, nisi educatur paracenthesi, de qua notabile exemplum communicavimus, in dissertatione de perpetuo succi nutritii ex thorace stillicidio. Persanari tamen posse talem in thorace abscessum &lam in pulmonibus cavitatem, monstrat haec historia. Non vero praetereundum, aegrum hunc postea saepius de dolore quodam acuto in latere affecto fuisse conquestum, post paullo fortiorem corporis motum, equitationem, largum vini potum ac nimium acidorum usum.