Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 445-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Vir sanguineus, facie floridus, corpore obesus &spongiosus, post aliquot dierum epulas, vino &cibis saginatus noctu &interdiu, Martio mense, Berolino Mindam Westphalorum iter facit. Peracto hoc, post aliquot dies nanciscitur pleuropnevmoniam, febre stipatam intensa. Ego vocatus venaesectione repetita &pulveribus antipleuriticis, nitrosis &einnabarinis, nec non potu infusi theiformis, a periculosis liberavi ipsum symptomatibus. Remansit autem tussis quaedam cum lenta febre, virium languore corporisque marcore, respiratione tamen non adeo difficili. Hinc usurpata auxilia varia diaetetica &pharmacevtica, sed nihil per octo heKkk 2 bdomadomades iisdem profectum, &tussis potius cum dolore pectoris gravativo increvit, parum autem rejecit &vesperi lenta quaedam gliscere visa febricula. Tandem ex improviso simul &semel, intra tres, vel quatuor horas, ultra mensuram materiae purulentae cum impetu quasi ex ore rejecta, respiratio illico facta liberior &febrilis calor remisit.