Latin
OBSERVATIO. VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 447
Unproofread scanNot analysed yet
Datus vesperi pulvis temperans, noctem autem duxit infomnem &mane spiratio fuit laboriosa, cum pectoris angore &dolore in sinistro latere, paullo supra costas spurias. Hinc mane vena in brachio pertusa, sanguis evocatus niger, curiculam glutinosam in superficie gerens, data quoque mixtura discutiens atque resolvens passim descripta. Subtracto sanguine, melius primum habere visus &dolor capitis discessit, postero tamen die &dolor lateris &pectoris angor rediit, quin magis adhuc increvit, cum virium debilitate, somno inquieto, appetitus prostratione, ut aeger spem vitae abjiceret ipse. Ad dolorem igitur mulcendum imposita vesica decocto ex speciebus emollientibus cum lacte plena, alvus quoque stricta clystere emolliente domestico mollita, flatus multos multaque crassa stercora dimisit, aegro inde aliquod levamen percipiente, inprimis quum subinde ex infuso theiformi sorbillaret, &sputum rejiceret crassum fusci coloris. Septimo autem die iterum pejus habuit; corpus jectigavit, spiritus factus angustior &respiratio accisa, invalescente simul febrili calore &accedente mentis turbatione, inprimis quando oculos claudebat. Interpositi hinc mixturae pulveres nitrosi cum camphora, quibus pectoris quandam sensit liberationem &tantisper appetente nono die sudavit, sputo semper succedente fusco, jam etiam quadantenus flavo. Post nonum diem accessit levior quidam alvi fluxus, ut quotidie ter vel quater dejiceret, primum crassa foetida, postea mucosa &uti dicebant purulenta. Parum tamen levaminis inde sensit, sed debilior potius factus; donec undecimo morbi die ex improviso subito largissimus per universum corpus prodiret 448 Sucr. II. Cia. VI. De febribus pnevmonicis.