Latin
OBSERVATIO. VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 448
Unproofread scanNot analysed yet
ret sudor &per bihorium manaret, tam salutari eventu, ut aeger post illum somno obrueretur alto, exper gefactus virium incrementum &respirationem liberiorem perciperet, ac postea, sputo &alvi fluxu cum leni madore per aliquot adhuc dies persistente, sensim cum sanitate in gratiam rediret. Epicrisis. Sic juvenem hunc generosum in aedibus meis commorantem ante annum curavi. Id autem ex casu hoc in practicum usum convertere licet: quod origo peripnevmoniaci mali etiam esse possit ex primis viis, si stomachus flatibus &spasmis detinetur, qui sanguinem nimia copia, ad partes superiores, inprimis thoracem, urgent. Tum quidem, si candide aeger delictum confitetur, occasio datur cito praescindendi gravem futurum morbum, si commodis evacuantibus, lenioribus emeticis, laxantibus, aut clysteribus, primae viae à sordibus depleantur. Et hoc in casu ratione non destituuntur Practici nonnulli, uti Rulandus atque Hartmannus, qui in principio inflammationis pulmonum dare praecipiurt vomitorium, quod, si haec causa non subest, alias nocentissimum. Porro hac etiam ex historia apparet, non fidendum esse istis excretionibus, quae in acutis pulmonum morbis fiunt per alvum. Sed quae genuinae &saluberrimae crises, succedunt per sudorem largum.