Latin
CAPVT. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 450
Unproofread scanNot analysed yet
Iam quicunque haec pathemata curatius expendet, facile perspiciet, illum, ab Hippocrate delineatum morbum non tam in ipso hepate consistere, sed potius ad magnam &paullo profundiorem erysipelaceam inflammationem partium externarum, thoracem &hepar investientium, esse referendum, eo quod non modo ultimas costas prehendit, sed &ad humerum, mammam &claviculam sese extendit ac dolor tactu augetur. Cum rigore quoque, febre &vomitu invadit, quae symptomata inflammationi partium nervosarum solennia. Dolor porro externis mollientibus &fibras laxantibus remittit. Ac respiratio ad suffocationem usque difficilis, a spasmo pleurae &peritonaei, quae membranae diaphragma superne &inferne investiunt, idque in consensum trahunt, haud immerito derivanda. Qui autem a Ceiso describitur morbus, non etiam in ipso hepatis viscere, sed in externis ipsi adhaerentibus membranoso-nervosis partibus confistere videtur, quae dolore &spasmo affectae, nervos diaphragmatis, intercostales &qui ad ventriculum excurrunt, per consensum simili affieiunt. Hinc recte monet Trallionus lib. IIX. cap. 1. considerori opertet, num inflammatio ipsi jecori proprie acciderit, an tunicis ipsius &musculis extrinsecus ambientibus. Quin Avenzeor lib. I. theiz. tr. XIII. cap. IV. disertis verbis scribit: aliquando in panniculo hepatis fit extensio, unde sequitur dolor fortissimus, quasi intolerabilis, &apparet patienti, quod hepar sit, quod doleat. §. III. In corruptionem quidem sphacelosam, ingrato foetore &nigrore cognoscendam, nec non in purulentam &apostematicam interdum abire hepar, testatum faciunt observata in dissesitized E Secr. II. CAr. VII. De bepatitide. dissectione cadaverum, notata passim a Foresto lib. XIX. de hep. affect? obf. X. Coitero in obs. anatomico chirurg. M.N. C.