Latin
CAPVT. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 451
Unproofread scanNot analysed yet
Dec. II. obs. II. Capivaccio lib. III. c. XXIII. Bartholino Cent. IV. hist. 18. M. N. C. Cent. III. &IV. obs. CXLIV. Dec. II. Ann. IX. Sed tenendum omnino, non omnem sphacelationem supponere inflammationem. Nam illa etiam commode fieri potest a quiete &stasi sanguinis in ramis majoribus, &nullas omnino partes in corpore citius &frequentius sphacelo affici aut apostemate, quam pulmones, hepar, lienem, uterum &omentum, observavi. Eadem quoque corruptio ex facili in haec viscera transire potest, si contigua pars primum eadem fuit infecta, haud secus ac videmus in externis artuum exiguo loco ortam sphacelationem, subito latius serpere &vicinam carnem, quin integrum amplum membrum, manum &pedem, corripere atque corrumpere. IV. Est igitur inflammatorius ille affectus, qui partes exter- Hepatitida nas hepati contiguas &confines frequentius invadit, &utsymptomata plurimum cum horrore, frigore interdum etiam vomitu &&causae. febre incipit, ac dein dolore, insomnia, spirandi difficultate, inquietudine &alvi adstrictione stipatur, ac vulgo pro hepatis inflammatione haberi solet, nihil aliud, quam species febris rhevmaticae, sive rectius erysipelaceae, quae fit non tam adecubitu &stasi sanguinis, quam potius seri viscidi acrioris, membranas &fibrillas nerveas lancinantis. Propterea eidem quam maxime obnoxii sunt, qui arthriticis &rhevmaticis passionibus alias patent, qui potibus spirituosis ac irae indulgent, quibus suetae sanguinis evacuationes suppressae, qui in aere frigido diu versantur, aut plane corpus aestuans eidem incautius committunt, nec non qui diarrhoeam potu largiori spiritus vini cohibuerunt. Quod vero dextrum thoracis latus rhevmaticis doloribus longe frequentius afficiatur ac sinistrum, hanc inprimis ob causam fieri arbitor, quia hepar magnum &ponderosum viscus ibi diaphragmati costisque spuriis Seer. II. Cae. VII. De hepatitide. riis connexum, quod sub veh ementiori corporis motu &respiratione citatiori, has parte jugi tensione debiliores reddit, eoque facit, ut humores ibi discurrentes facilius subsistant &etiam in tubulos incongruos urgeantur. Atque haec etiam subest ratio, quod per lapsum, iclum, aut emplastrum calidius admotum, nec non cucurbitulas, longe facilius dolores &inflammationes inducantur in dextro latere, quam in sinistro &alibi.