Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 460-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. III. Ante aliquot annos vocabar ad generosum virum in vicina urbe degentem, sanguineo- cholericum, strictioris habitus &quadragenario jam majorem. Is a quinque diebus lecto fuerat affixus, conquestus de acutissimo lateris dextri sub costis spuriis, cum maxima praecordiorum constrictione &anxietate, spiritus difficultate summa, febre, vigilia &inquietudine. Medici primum in auxilium vocati, morbum oppido periculosum, quin capitalem fore, propinquis &adstantibus dixerant. Putarant enim hepar ipsum laborare &sphacelosa tantum non corruptione esse infectum, ideoque, praeter interna putredini resistentia &analeptica, exterius epithema ex aceto cum lithargyrio cocto, adjecta camphora, appoSECT. II. CAP. VII. De hepatitide. apposuerant. Ego vero candide ipsis edixi, non adeo perniciosum esse, ut crederent, morbum, sed partes tantum externas hepati connexas, non hepar ipsum, pati. Removere hinc jussi primum epithema &apponere lateri dolenti, vesicam cum decocto emolliente.