Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 461
Unproofread scanNot analysed yet
Interius praebui pulverem supra descriptum, nec non mixturam, pro potu ptisanam, item emulsionem ex semine cardui Mariae, melonum, cucurbitae &papaveris albi, cum aquis diapnoicis &analepticis, nec non infusum theiforme ex herba veronicae, floribus chamomillae, summitatibus millefolii &semine foeniculi. Vsurpatis his, lenis mador in universo corpore obortus, cum symptomatum levamine, undecimo die sudor manavit largus &alvus quoque, sub dolore stricta &vix clystere soluta, sponte aliquoties dejecit. Atque sic aeger ex voto convaluit, adhuc vivens &optime valens. Dedit autem hic casus mihi occasionem scribendi dissertationem academicam, de hepatis inflammatione vera rarissima spuria frequentissima, quam epicriseos loco legendam commendo. CAPVT IIX. FEBRE NEPHRITICA. THESES PATHOLOGICAE. Pitur nephritica febris ex renum inflammatione, juncta Descriptio cum dolore ardente fixo in lumbis, mictu difficili &aliis nephritidis. pathematibus spasmodicis infimi ventris. II. Prout autem inflammatio levior est, vel gravior, sive Simplex levior. profundior differunt etiam symptomata aliusque morbi est eventus.