Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 463
Unproofread scanNot analysed yet
minis post quinquagesimum annum, &a sola refrigeratione dorsi, praesertim lumborum inducitur. Ibi enim renes anterius minus integumentis &tantum muscululis transversis sunt obtecti, propterea ex facili frigus penetrat &subjacent bus hisce partibus spasticam infert stricturam. Igitur febris haec magis est a spasmo, quam inflammatione, &ideo facile etiam converso ab interioribus ad exteriora sanguinis motu &perspiratione revocata, iterum dissipatur. Quod vero renes spasticis stricturis pateant, ex eo facile concludendum, quod plexus nervorum ex pari octavo &intercostali, renalis dictus, ipsam renum substantiam ingreditur &non modo vasis sanguiferis, sed &ductibus urinariis, tonum, sensum &motum largitur. Et quia idem hic plexus per ganglion connectitur cum plexu mesenterico &intestinorum, cum stomachi quoque nervis; hinc est, quod renibus, magis adhuc ureteribus, dolore &spasmo affectis, stricturae cardialgicae etiam in ventriculo &intestinis oboriantur, flatus in stomachum cum ructuum elisione urgeantur &alvus stringatur, quin ob inflatum ventriculum diaphragma prematur &spirandi angustia cum anxia praecordiorum constrictione inducatur. Ne dicam tenues, limpidas &aquosas urinas, quae sub spasmis minguntur, luculenter testari, quod tubuli illi, qui in renibus liquorem urinosum sequestrant &ad plevim ducunt, spasmo, seu motu contractili afficiantur. Aliud febris nephriticae genus, vehemens &ardentem Calculosa tantum non mentiens, oritur a calculo. Hic quidem, quam gravis. diu in rene quiescit, nihil incommodi affert; ubi vero loco movetur &transitum per pelvim ac ureteres molitur, spasmos &dolores gravissimos febrem &supra memorata inducit symptomata, quae etiam non prius quiescunt, quam in vesicam fuerit delatus. Iungitur autem calculosa haec nephritis saepius non modo cum dysuria, sed &nonnunquam periculosa urinae suppressione. Neque etiam praetereundum, non facile calculosam nephritidem gigni, nisi praecesserit nephritis simplex infla mmatoria, vel etiam purulenta, in vasculosa &canaliculosa renum substantia, post quam urina extravasata &stagnans, vel puri commixta, sensim dimittit terreas moleculas, e quarum coalitu tandem succrescunt calculi.