Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 464
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis autem nephritica febris &passio, eodem modo ac aliae febres incipit cum horrore &frigore, quod maxime ex spina dorsali &primis lumborum vertebris sumit initium, sub quo sanguinis motus convertitur ad interiora ipsumque cor, eoque a copioso sanguine lacessito, systole postea sequitur celerior. Atque adeo facile innotescit ratio, quare renibus &iis, qui ad nephritidem, sive simplicem, sive calculosam, sive spasmodicam, proclives, nihil sit tam infensum, quam frigus hibernum, regnante vento boreali, aspero &rigido, quo improvide admisso, passiones hae promte vel inducuntur, vel recrudescunt illico. Ad ingenerandas vero nephriticas has passiones &febres disponunt multa, tanto magis quando plura simul concurrunt atque inunum effectum conspirant. Primum inter haec merito obtinet locum plethora, praesertim in corporibus spongiosi, &copiosis exilibus vasis dotatis, item in iis, qui evacuationibus sanguinis spontaneis criticis, vel artificialibus opportuni &assueti, si illae suppressae, vel ob aetatis rationem emanserunt, hae autem aliquamdiu intermissae. In his expedita mali nephritici geness, quando conveniunt simul haereditaria dispositio, vita sedentaria nimia stomachi repletio, cibi flatulenti, potus crassus non diluens, aut nimis spirituosus, nec non impensior animi moeror. Tanto magis &citius excluditur, quando plethorica ejusmodi crasso &copioso sanguine farcta corpora, vehementi &inconsueto motu, succussante equitatione aut vectura in curru agitantur, vel etiam medicamenta calidiora, urinam moventia, terebinthinata, juniperina, succinata, vel etiam purgantia aloëtica, liberalius assumuntur, quibus sanguis crassus cum impetu in subtiles &ultimas renum arteriolas urgetur, ibique subsistens, inflammationem efficit. §. VII. Quod autem sinister ren plus tentetur nephriticis passio-Cur fininibus ac dexter, id tribuendum esse videtur tum quod ipsestrum renem non tam bene tectus &a frigore munitus est, ac dexter, qui aficiat.