Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 465
Unproofread scanNot analysed yet
sub hepate delitescit, tum quod flexura coli ei proxime adjacet, quae, uti saepius quam alibi sit, a flatibus incarceratis distenta, renem &vascula ipsius sanguifera comprimit, ut difficilior fiat per vasa emulgentia sanguinis circuitus &ab hoc dependens urinae secretio. Atque hinc etiam est, quod, qui calculi renalis doloribus obnoxii frequentius, insultum eorum illico experiantur, si cibos lentos &crassos, aut alia flatus procreantia assumserint.