Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 467
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque in levi illa &diaria saepe, ex solo frigore &spasino, renum dolore, nihil aliud agendum, quam ut sacculis lateribusque calefactis, &dorsi, &abdominis regio, &ipsi quoque pedes, probe foveantur exterius, interius vero infusum théc aut theiforme ex floribus ehamomillae, summitatibus millefolii, semine foeniculi, successive, sed largiter corpore simul ad sudorem disposito, bibat &alvus stricta validius expediatur clystere ex lacte, nitro, melle &oleo. Inprimis ad dolores mulcendos &diaphoresin eliciendam spectatae virtutis liquor noster anodynus mineralis, si tres ipsius partes, cum una liquoris bezoardici Bussii parte remisceantur, &bihorio quovis viginti guttae cum potu calido porrigantur. Quando dolor ardens &fixus in lumbis diutius tenet, &indicium est, vasa renalia sanguine crasso farcta esse atque obstructa, cito solvenda plethora per venaesectionem in pede, vel in dispositis ad haemorrhoidalem fluxum hirudinum appoPostea interius danda, quae aestum sansitionem ad anum. guinis temperant &liberiorem humorum circuitum cum diaphoresi procurant, quo nomine emulsiva, demulcentia, diluentia, antispasmodica, pulveres diaphoretici cum cinnabari &nitro, omnibus aliis palmam praeripiunt. Vbi vero inflammatio in abscessum transit, ex puris mictu &dysuria cognoscendum, medicatio eo dirigenda, ut pus acre temperetur, abstergatur &etiam fiat consolidatio. Ad hoc perficiendum laudata virtus lactis, vel seri lactis, cum herbis vulnerariis, floribus hyperici, summitatibus millefolii, herba veronicae, scabiosae, hederae terrestris, consolidae Saracenicae &saniculae decocti. Tum quoque utiles emulsiones ex seminibus quatuor frigidis &amygdalis, quibus adjicienda sufficiens quantitas seminis lycopodii, cujus magna vis est dolorem leniens, exsiccans &consolidans. Sunt etiam qui in renum vitiis multum tribuunt gummi cerosarum in aqua, vel sero lactis soluto &crebrius assumto.