Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 468
Unproofread scanNot analysed yet
In illo etiam renum cum exulexulceratione vitio, quod plerumque in iis, qui diutius calculo laborarunt praesto est, ab omnibus acribus, calidis, spirituosis, diureticis &lithontripticis est cavendum, quia novam facile inflammationem, vel etiam mictum cruentum, excitare possunt. Praestantissimi vero tum usus mell Prussicum album, praesertim cum pulvere nucistae remixtum &loco sacchari in decocto veronicae sumtum, vel etiam sirupus dialthaea Fernelii, qui certe, ceu specificum, in renum labe merito commendari dignus. Praeterea malvaticum juniperinum, quod ex vino Malvatico &rob juniperi paratur, in antiquis renum ulceribus, a senibus praesertim, ad aliquot cochlearia, post cibum, sumitur cum fructuIn nephritide tam inflammatoria, quam calculosa, primum &princeps auxilium in clysteribus demulcentibus ano infusis, qui fine stimulo salino &purgante parandi, ex lacte, fero lactis, vel pura aqua dulci cum floribus sambuci &chamomillae decocta, adjectis binis vel una tantum uncia sirupi de althaea Fernelis &drachma una nitri. Diutius enim enemata debent retineri, quo spasmos laxent &flatibus sic exitum parent. VII. Quum magna sit consensio &communicatio inter renes, colon intestinum ipsumque ventriculum; adeo ut unius vitium facile transeat &communicetur cum altero, atque etiam inflatio coli, circumflexae potissimum ipsius partis circa sinistrum renem, comprimendo hunc, non modo ad ipsius morbos disponat, sed &eos proritet atque exacerbet, hinc tam ad praeservandum, quam mitigandum quod in renibus consistit vitium, operam dare oportet Medicum, ut omnia ex iis, quae flatus cient, &alvum stringente facultate pollent, evitentur, contra quae eam lubricam servant, uti oleum amygdalarum dulcium, flatibus etiam discutiendis dicata sunt, usurpenpentur, e quibus instar omnium est semen cymini cum saccharo obductum &frequentius deglutitum.