Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 469
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Externae Ad externorum usum quod attinet, si ipsa febris cum cum distindolore acuto adest, non facile ego suaserim linimenta pinctione adhiguia, neque etiam applicationem spiritus vini camphorati benda. multo minus balneum, sed fotus temperate calidus, cum vesica semirepleta decocto florum emollientium cum croco ex lacte, longe erit utilior. Si autem febris abest, &labes exnicerationis postea metuenda, vidi emplastrum spermatis ranarum, sumendo uncias ipsius duas, addendo sacchari saturni, camphorae ana drachmam, olei hyoscyami drachmas duas, dolorem mitigando, eximie profuisse. Vtut aquarum mineralium usus in omnibus fere renum Minerales avitiis opem spondeat eximiam, sed tamen quum magna fit in qua cum discrimine prohisce ingredientium diversitas, non omnes promiscue in usum sunt. trahere convenit, sed utique selectus habendus. Carolinae thermae, si in renibus ulcus, propter sal calcarium purgans &diureticum quo pollent minus quadrant, quia nimium abstergendo, cavitatem faciunt majorem. Provide quoque &caute agendum cum acidulis efficacioribus Pyrmontanis &Egranis. Emsenses vero thermales aquae &ex acidulis Selteranae, propter sal tenerum alcali &subtilitatem aquarum, magis conducunt. Semper tamen tutior est &acidularum &thermarum ulus, si cum dimidia parte lactis mixtae, usurpentur. Inprimis praestat ad abstergendas exulceratas renum partes, Selteranam, primum per quatuordecim dies solam, postea adhuc per mensem lacti nuptam caprillo, potare &travmatica, decoctum, sive essentiam, interponere.