Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 474
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. IV. Vir quadragenarius, cholerico-sanguineus, multorum libererum pater, ac ob mercaturae negotia, multum in itineribus versans, postquam autumnalem sanguinis missionem justo diutius distulisset &novissime curru noctu &interdiu vectus, corporis &succussationem &refrigerationem fuisset passus, domum delatus vesperi correptus est horrore, quem excepit aestus &dolor acutissimus in sinistro latere supra ischii os, prope dorsi spinam, cum alvi adstrictione, inquietudine, siti, praecordiorum strictura &ructuum elisione, urina non quidem difficulter, sed alba &tenui secedente. Medicus ordinarius suasit clysterum oleosorum usum &potum olei amygdalarum dulcium cum jusculis. Delinita inde tantisper dolorum atrocia, mane ob alvum strictiorem ac sponte nec status, nec stercora dimittentem, tormina quoque &murmura in abdomine, pilulas purgantes cum croco deglutire jussit, quibus non sine praegressis cruciatibus alvus quidem soluta, dolor autem fixus circa renem sinistrum exacerbatus, inquietudo cum calore adaucta, aeger assumta illico revomuit corpusque admodum jectigavit, alvo simul denuo arctissime clausa. Ego in auxilium vocatus, ex dolore fixo in renis regione &subinde ad femur usque excurrente cum aliquali hujus rigore, nephriticam febrem esse conjeci, ac propterea primo omnium sanguinem e vena brachii mittere, dein alvo clysterem paregoricum domesticum cum nitro injicere &interius liquorem meum anodynum mineralem, alternatim cum pulvere temperante salino-nitroso praebere jussi, dato simul pro potu decocto avenaceo, nonnunquam cum oleo amygdalarum dulcium, nonnunquam brodium carnis cum citri succoHis aestus restinctus, vomitus compositus, dolor quoque conquievit, per intervalla tamen, vesperi praecipue, recruduit.