Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 475
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc locum dolentem unguento dialthaea, populeonis, cum oleo juniperi subinde fovere ac bis quotidie liquorem salinoalcalinum ac nitrosum sumere suasi, quibus etiam effectum ut post septimum diem alvus sponte solveretur, cutis antea arida madesceret, pulsus mollesceret, urina, sub dolore pellucida, crassa nunc secederet ac sedimentum poneret, ipseque dolor penitus evanesceret. Licet autem tum nec sabulum, nec calculus prodiret, nephriticum tamen morbum fuisse patuit postea, luculentius. Quum enim aeger ad vernalem sanguinis missionem sese accingeret &ob id alvum prius purgandi causa decoctum mannatum cum cremore &terra foliata tartari usurparet, inde non modo efficaciter alvus est subducta, sed &post perpessos vesperi leniores in lumbari regione versus pubem excurrentes dolores, mane cum urinam mitteret ex improviso simul etiam excrevit calculum oblongum, figurae pyramidalis fere, diametri lentis, basi durum, superius autem friabilem atque porosum. Epicrisis. Calculum in renum substantia occultatum, paullo majorem &duriorem, febrem inflammatoriam cum acerbis doloribus &spasticis symotomatibus, excitare posse, haec docet historia. Neque tamen id fit, quod irritando vel distendendo partes nervosas spasmos facit, sed quia comprimendo canaliculosam renum substantiam, obstaculum ponit liberiori sanguinis per eorum compagem progressui, &quando tum sanguis abundans cum vehementia per motum succussatorium vehementem in curru aut equo, impetuose ad renes pellitur, nec tamen per venas omnis aeque expedite iterum reducitur, gignitur demum inflammatio.