Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 477
Unproofread scanNot analysed yet
Potis his optime habuit, &quod mirandum, post potum plures numero, magnitudinis variae, lapillos subcinericios, leves, cum urina excrevit, ut numerus eorum intra aliquot hebdomades, vel ad quadrinPostea successive pauciores secesserunt gentos accederet. ac quatriduo ante finem curae nullus amplius prodiit. Interim licet sub hoc potu dolores essent mitissimi, in itinere tamen recruduerunt acerbiores, nec per annum postea penitus discesserunt, donec usurpatis nfusis herbarum vulnerariarum, liquore anodyno minerali &ad roboranda sub doloribus afflicta membra, Toeplicensibus thermis, liberaretur tam a dorsi, quam renum calculosis passionibus. Epicrisis. Sanguineae &forma venustae personae, si corpus jam omne nactum augmentum, ex facili patent internis partium inflammationibus, nec non sanguinis evacuationibus, praesertim per sedis venas. Quae sanguinis excretio, si deficit, haud raro renum inflammatio &calculosa dispositio excipit. Hinc perite Hippocrates Sect. II. aph. XI. scribit: nephriticis si haemorrhoides fluunt bonum. In nostro illustrissimo aegro &haemorrhoidalis intestinorum, &calculi renum dolor fuit conjunctus, quod haud infrequens est. Thermarum autem Carolinarum ea virtus est atque efficacia, ut renes valide expurgent a sabulosis &tartareis sordibus. Sed cautus sit earum usus, si magna in renibus exulceratio, ne irritando eandem augeant majoremque faciant cavitatem. Optimo consilio in nostro aegro post thermalis aquae potum in usum vocata decocta &infusa vulneraria, cum pulveribus nitrosis &liquore anodyno minerali. Renes enim male affecti ad consolidationem optime ferunt lenem adstrictionem. Vnde ab auctoribus omnes fere herbae vulnerariae, in morbis ex renum vitio, quam maxime celebrantur. Ooo 3 CAP. IX. 478 Sacr. II. Cis. IX. De inflammatione vesicae.