Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 476-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Illustrissimus Comes, quadraginta circiter annos habens, optimae &sanguineae constitutionis, bis quotannis haemorrhoidum, parciori tamen fluxui obnoxius, in intensum dorsi &abdominis incidit dolorem, ut erectus stare non posset, sed corpus semper incurvare necessum haberet. Aderat simul creber ad mingendum stimulus, &urina secedebat parcior. Medicus huc usque ordinarius ansam hujus doloris esse voluit sanguinem per ani venas exitum molientem &in tunicis intestinalibus stagnantem, eaque propter venam in pede aliquoties secare jussit, pulverem antispasmodicum exhibuit &&ad proritandum haemorrhoidum stillicidium, crebriorem pilularum ad exemplar Beccherianum paratarum usum suasit. Sed inde nihil accessit levaminis, dolores non modo remanferunt, sed &periodice saepe cum extremorum frigore &subsequente totius corporis aestu, praesertim in regione lumbari, Adiit igitur Carolinas thermas, ibique me in recurrerunt. consilium accivit. Quumque ex sedimento urinae mucoso &quodammodo tartareo conjicerem, illustrissimum aegrum non esse liberum a calculo, ut temperatas tantum thermales aquas biberet consilium dedi.