Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 506
Unproofread scanNot analysed yet
que fiat, sive internis, sive externis sistendum, sed potius roborantia cum discutientibus mixta exterius, si interna non suffecerint, parti affectae laboranti sunt admovenda. Si secus fit &stiptica constringentia in usum vocantur, aliter fieri nequit, quam ut sanguis in coagulum abeat, in vasis subsistat ipsamque uteri substantiam labe inficiat. Anodynis autem dolores quidem tantisper sopiti, sed non in totum sublati, quia putridae corruptioni auferendae non fuerunt idonea. Et quod ab impeditiori materiae saniosae effluxu pathemata hysterica oborta, argumento est, non tantum a sanguinis &humorum copia atque stagnatione, verum etiam a materia acri caustica, fibras uterinas irritante, pathemata ejusmodi spasmodico-hysterica suscitari posse