Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 506-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. II. Femina quadragenaria, sanguinea, plethorica, quarto mense gravida, suasu mariti, ut vegetior esset &infantem quoque robustum ac sanum ederet, sumsit pulverem Munckii, Ramoneur dictum, qui nihil aliud quam antimonii regulus cum nitro in calcem ustus. Successit autem effectus oppido infelix, ut plus quam vigesies vomeret miramque experiretur debilitatem. Ex eo pessime semper habuit &post quatuordecim dies accidit abortus, quem praecessit dolor in inguine atrocissimus, &sub ipso cum lochiis secessit materia graveolens. Passo abortu, perpetuos &fixos in abdomine ac inguine dolores experta est, pulsus semper fuit celer, interdum animi quandam defectionem incurrit, interdum etiam tussi &articulorum dolore divexata. His symptomatibus per aliquot menses graviter detenta, nacta est tumorem in abdomine, cum dolore dolore lancinatorio jugi &alvi fluxu torminoso. Sequuta est. summa corporis imbecillitas viriumque prostratio, extremorum refrigeratio, spirandi difficultas &frequentius syncope, donec tandem inter haec vitam poneret. Dissecto post mortem cadavere, ingens puris ex albo viridescentis copia ad aliquot libras ex apdominis cavo profluxit. Intestina utero propinqua erant erosa eorumque tunicae comparuerunt quasiabrasae.