Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 515
Unproofread scanNot analysed yet
Quin, dum per spasmos sanguis motu inverso urgetur ad superiora, caput, pectus &stomachum, accidunt illa symptomata gravia, dolor sinistri lateTum ris in stomacho &coli flexura, cardialgia &vomitus itaque praestabilius non suppetit auxilium, quam venaesectio in inferioribus instituta &alvi subductio, quibus sanguinis motus ad inferiora revocatur simulque materia, quae oneri naturae est ac fovet &sustentat saeva illa symptomata, expurgatur. Quum vero pilulae balsamicae ad secundinarum &iochiorum emotionem virtutis sint celebratissimae; propter dolores tamen &vomituritionem ore assumi nequiverint, optimum, ut saepius expertus sum, fuit consilium, easdem dissolvere &cum clystere per os inferius injicere. Sedato post ea motuum impetu ac aestu, ipsa natura sponte materiae putridae ex secundina corrupta egressum est molita. Quem duNon tamen ctum sequi &molimen secundare fuit ex usupraetereundum, post septimum diem, nostram affectam fuisse horripilatione quadam &frigore, intercurrente aestu, ac in situ erectiori lipothymia, quod procul dubio ab incipiente corruptione secundinae accidit. Necessarium autem, sicuti in omni post puerperium morbo, sic etiam in hoc fuit, uterum cum primis viis, ultimis hebdomadibus, quando vires redeunt, convenientibus laxantibus &roborantibus expurgare, non neglectis, pro circumstantiarum ratione, balneis ex herbis nervinis ac uterinis. VII.