Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 516
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. Puerpera habitior, plethorica, exposuerat quinto post partum die corpus aurae frigidiori, simulque gravi terrore propter exortum incendium fuerat perculsa. Mox inde male habuit, lochiorum fluxus substitit, dyspnoea accessit, dolor acutus sinistri lateris thoracis, eum tussi sicca, pulsu duro, celeri &praecordiorum anxietate Data mixtura diaphoretica &discutiens &postera die secta in talo vena, His respiratio quidem facta liberior, sed fluxus lochialis non revocatus. Hinc exhibitum crebro infusum theiforme ex herba veronicae, cardui benedicti, floribus salvioe &radice liquiritiae repetita quoque mixtura modo laudata. Nil tamen profectum, pulsus mansit celer, dolor perstitit, nox fuit inquiera, leviter etQuare iam deliravit &nares aliquot guttas stillarumt. quum sanguine redundaret femina, iterum in cubito vena pertusa, &postea datus liquor anodynus, cum quarta tincturae bezoardicae parte &grano camphorae. Quo sudor per universum corpus per viginti quatuor horas manavit effuse, post quem alvus clystere molliente subducta. Demum rursus prodierunt uteri purgamenta &aegra ex ancipiti est levata. Epicrisis. Puerperis nil certe perniciosus, quam frigus &terror. His enim spastica infertur strictura, sanguinis motus ad caput &pectus convertitur lochiorum fluxus fistitur, pedes frigent, alvus stringitur, caput rubet &tumet, somnus fit turbulentus, delirium leve ingruit, ac nisi cito succurritur, aut phrenitis, aut lipothymiae graves, mortis prodromi, accidunt. Hoc si evenit, praestantius non est remedium venaefectione, etiam reiterata, &clysteribus lenientibus iterato, si necęssitas urget, injectis. Post sanguinem autem missum conducit efficax sudoriferum cum regimine congruo datum. In hoc casu, ubi spasmi &dolores symptomatum causa, liquor meus anodynus.