Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 525-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. Quia ophthalmia gravitate differt, diversa etiam ineun Curatio graQuam levem diximus, optime fertvitati mali da medendi methodus. accemmofrigida &repellentia, ac solum albumen ovi, cum aqua rosa rum &pauxillo aluminis conquassatum, sufficit omnibusque danda. aliis palmam praeripit. Gravior non solis externis cedit, sed interna efficacia exigit remedia, quae serum recrementitium ab oculis divertant, salsos &acres humores diluant atque contemperent eosdemque successive per congrua emunctoria eliminent. Proficua hunc in finem infusa theiformia, serum lactis dulce, aquae minerales, tam martiatae, quam alcalinae, temperantes &diaphoretici pulveres, non omissis laxantibus, pediluviis, nec non urgente plethora &suppressis criticis sanguinis evacuationibus, venaesectione tempestiva. In gravissima cum febre &ubi periculum est, ne in suppurationem transeant interiora, e re est, ut repetita venaesectio instituatur, aut liberaliter sanguis subtrahatur, &hoc quidem omnium optime per venam sectam jugularem. Interius pugnandum diaphoreticis, demulcentibus &resolventibus, inter quae salubritate antecellunt pulveres bezoardici, cinnabarini, leniter nitrosi &camVVVA viti. Sccr. Ii. Car. XI. De Ophthalmia.