Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 526
Unproofread scanNot analysed yet
&camphorati, pota simul loco ordinarii potus ptisana. Exterius vero abstinendum a collyriis refrigerantibus &potius aqua sic dicta sclopetaria, cum aqua rosarum &florum sambuci, adjecto pauxillo croci &camphorae, tepefacta, cum linteo duplicato admovenda. II. Non in omni ophthalmia necessaria sanguinis missio, sed tantum ubi plethora eminens, venaesectio aut scarificatio omissa, vel etiam critica quaedam haemorrhagia intercepta. Interim si mali origo a sanguinis redundantia praestar prius venam brachii, pedis, aut jugularem aperire, ac postea, si opus est, scarificarem pone aures, vel in nucha. Setacea &vesicatoria non facile applicanda in plethoricis, nisi soluta prius plethora, &alvo, praesertim in cacochymicis, subducta. Neque, si vesicatoria necessaria, ea semel tantum apponere sufficit, sed saepius, in locis sensibilioribus, uti nucha, olecrano, carpis manuum. Hinc praefertur setaceum, cui tamen, quia &dolorosum, &molestum nimis, nos anteponimus vesicatorium temperatum minus, grossi magnitudine, per mensem &longius in nucha gestatum. II. De purgantium usu tenendum, corporum &naturarum diversitati eundem esse accommodandum. Si res mannatis, tamarindinatis &tartareis expediri potest, non confugiendum ad acriora. Alias in torpidioribus &phlegmaticis, pilulae efficaciores, uti tartareae &de succino Cratonis, vel tutius nostrae balsamicae, aliquoties porrigendae. Diaphoretica egregii usus, sed diutius adhibenda, quando magis serum acre salsum, quam sanguis in vitio est, tanto magis si ophthalmia symptomatica, alii morbo supervenit, aut jungitur hemicraniae. IV. Quemadmodum in omnibus oculorum morbis; ita maxime in eorum inflammatione, abstinendum est, ab omnibus tized by Digis SEer. II. Car. XI. De Ophtbalmia, bus spirituosis, spiritu vini, vino, fumo tabaci, etiam sternutatoriis.