Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 527
Unproofread scanNot analysed yet
Arcendi fumi, ceparum &allii vapor, cum ignis, radiorum solis, lucis &colorum fulgidorum aspectu. Vitandus corporis exaestuans motus &nimius crassusque victus. Potus sit aqua pura, vel ptisana, aut decoctum ex semine foeniculi, rasura cornu cervi &hordeo. Colenda sobrietas, victu molli &temperato utendum, ac quiete in loco tenebricoso commerandum. In administratione topicorum, sive collyriorum, magnae Topies xia. opus est cautione. Plures enim, notante etiam Septalio, imperito horum usu, coecitate affectos novimus. Scilicet utplurimum aut acria nimis sunt, ex aqua calcis vivae, sale ammoniaco, cum vitriolo albo, vel Cyprio; aut nimis adstringentia, cum alumine, sanguine draconis, bolo Armena, lapide calaminari, tutia &albumine ovi; aut nimis refrigerantia, quae aquam spermatis ranarum, rosarum, plantaginis, adjecto saturni saccharo habent; aut nimis exsiccantia, ut quae cum cornu cervi usto, lapide calaminari &tutia confecta; aut etiam nimis laxantia, ex mucilagine seminis psyllii, cydoniorum, foenu graeci, tragacantha &butyro insulso. Omnia autem haec, licet in aliis oculorum affectibus praestanti non careant usu, in inflammatione tamen, praesertim sanInde guinea, tantum abest ut prosint, ut potius noceant. enim non modo pejor &profundior redditur stasis, sed &ipsi humores oculorum pellucidi fiunt turbidi, sequitur oculi tabes, corrugatio, suffusio, epiphora chronica, rubens, sicca &aspera, quin palpebrarum exulceratio. Ego potius auctor sum, ut seponantur topica omnia Qua pratcua. ante tertium diem &antequam convenientia interna jam usurpata, exceptis solis sacculis ex paregoricis &demulcentibus compositis. Postea vero omnium optima quae supracommendata. Neque tamen etiam in chronica ophthaluia, ubi zed by Go Dig SECr. II. Cae. XI. De Ophtbalmia. ubi continuum lymphae salsae, acris est stillicidium, inglorium est Hoechstetteri medicamentum ophthalmicum, ex butyri recentis insulsi drachmis duabus &vitrioli albi scrupulo, de quo granum pisi majoris magnitudine in oculi canthum subinde indendum. I§. VII. Quando, quod saepius sit, ophthalmia tandem discedens relinquit speciem maculae &visum imminutum, tunc nihil praestantius est axungia viperarum recenti ex Italia allata, &crebrius ad aliquot guttas oculo instillata.