Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 540
Unproofread scanNot analysed yet
Febres quoque quae epidemice &certis temporibus invadunt, cum diarrhoeis, immo cruentis sedibus, non ex ingestorum alimentorum vitio, sed ex praeternaturali aëris, praesertim nimis calidi &sicci, constitutione oriuntur quales biennio abhinc ob insolitum diuturnum, ad medium fere autumni productum calorem, universam propemodum Germaniam sunt pervagatae simul etiam grassantes tunc intermittentes anomalae, vix aliam habent originem, quam quod in mesenterio multi acres &corrupti humores accumulati. VI. Ad ingignendas autem infestas eiusmodi primis in viis inflammatorias febres, praecipuum momentum habet plethora, vel simplex, vel cacochymica, a suppressis aut deficientibus salutaribus excretionibus oborta. Promte etiam inducuntur ab intentata per fortiora pellentia, haemorrhoidum, mensium aut lochiorum provocatione, ab usu copioso validiorum purgantium ad superandam contumacem alvi stricturam, nec non, uti observavi, a purgantium &emeticorum acrioorum assumtione ad abortum provocandum. Idem facit impensior animi corporisque commotio, ac vicissim improvida abdominis &corporis, praesertim aestuantis, refrigeratio, potus perfrigeratus &qui opulentioribus in more est, glaciatus. His enim humorum ad interiora, maximeque primam regionem, convocatur partim, partim urgetur affluxus, omniumque facillime fertur ad eas partes, quae imbecilliores, quibusque ob defectum sufficientis potentiae motricis systalticae, vel perpendicularem vasorum tractum, difficilior est humorum progressus, quarum in numero potissimum sunt mesenterium, melocolon &omentum. Quando igitur his in sedibus, maximeque intestinorum tunicis cum mesenterio continuis, inclusus haeret sanguis, aut humor acris, febrem ciet inflammatoriam continuam, alvi vero, cruentus etiam fluxus, vel ex nimium ampliatis, vel exesis plane &disruptis vasorum osculis, succedit. Haec enim omnia ita omnino evenire uberius testatur dissectio ejusmodi febribus interfectorum, in quibus Spigelius de semitert. cap. IIX. se invenisse prodidit: venas hepatis majores sanguine vacuas, ventriculi tunicam interiorem leviore erysipelate inflammatam, venas mesaraicas &quae ad ventriculum atque omentum tendunt distentas &crassiori sanguine fartas, omentum consumtum &semiputrefactum, durum quoque pancreas &ductum cholodochum obstructum. Idem confirmat Criffletius notabili observatione, de mesenterii inflammatione cum dolore umbilici. §. VII. Merito tamen consistentes his in sedibus inflammationes Differ enia in leviores &graviores sunt distinguendae.