Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 541
Unproofread scanNot analysed yet
Leviores exte in leviorets rioribus tantum intestinorum tunicis, quae maxime membra graviores. narum mesenterii productiones, insident; graviores vero altius ipsam intestinotum substantiam pervadunt eorundemque interiora ipsasque glandulas tangunt, ideoque &profundiores sunt &liores. Quae superficiem occupant, non tantum periculi alunt, sed adhibito laudabili regimine &congrua medicina, intra quartum, vel septimum diem, discutiuntur. Quae autem interiora profundius obsident, nisi per diarrhoeam aut sanguinis fluxum solvantur, longius extrahuntur, quin in suppurationem ruunt &in hecticam desinunt. Ex mesenterio quoque ibique stagnantibus corruptis humoribus prodeunt hemitritaei, sic dictae sive semitertianae febres, quae ex continua inflammatoria &intermittente tertiana sunt compositae, periculi non expertes. Notae hae jam fuerunt Hippocrati &Galeno, easdemque nitide &accurate descripsit Spigelius peculiari libel o. Discrepant tamen a nostris in eo, quod quotidie circa vesperam, &alternis quoque diebus, levi accedente horrore, ingravescant, junctum habeant abdominis dolorem ventrisque tumorem &quandoque ad aliquot hebdomades protrahantur &nonnunquam in febrem lentam &hecticam concedant. Sed quia de harum ortu, decursu &curatione iam supra Sect. I. cap. V. uberius actum, heic plura dicere non attinet.