Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 547
Unproofread scanNot analysed yet
Injectus igitur clyster &datae pilulae nostrae balsamicae polychrestae, sed his nihil emotum; quin quum ad septimum usque diem alvus esset obstipata, &eructationes, &anxietates nocturnae aestuosae, cum febricula &dorsi doloribus redieHinc demum consilium dedi, ut singulis tribus horis runt. clyster injiceretur, ex aquae pluvialis unciis XII. sirupi de althaea Fermlii uncia semis, nitri puri drachma, &abdomini vesica emolliente decocto plena admoveretur. Sic clysteres injecti semper per horam retinebantur, &postquam quartus esset infusus, flatus primum elisi, per aliquot dies coerciti, &post sextum secesserunt etiam faeces, quibus evacuatis, ructus atque anxietates in abdomine discesserunt, nictio etiam melius successit. Interius vero simul data essentia carminativa, cum liquore anodyno ad unciam dimidiam remixta, instillatis laudani liquidi guttis XV. inductus somnus, sequutus sudor ex cute ante sicca &arida, pulsus antea durus &celer mollior factus &urinae fluxus liber redditus. Hoc facto, ex mixtura remotum laudanum &sola essentia cum liquore anodyno oblata, donec perfecte convalesceret. Epicrisis. Affectio haec nonnisi fuit spasmodico-inflammatoria intestinorum, iliacam minitans passionem. A sanguine quippe, ob venaesectionem consuetam omissam, nimium redundante, &vehementi ira, squae infensissima intestinis, nec non purgante assumto, orrum duxit haec passio, &inde etiam omnia quae jungedibzy G G Secr. II. CAr. XII. De febre inteffinorum jungebantur symptomata derivanda. Ad discutiendam itaque inflammatoriam stasin &avertendam hujus pedissequam, passionem miserere mei, ante omnia necessarium duxi, ut sanguinis quantitas subtraheretur, quod etiam quoddam attulit levamen.