Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 548
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quum spasmus intestina inferiora fortiter stringens adhuc permaneret, consilium cepi, quod me tali in casu non destituit, de clysteribus pure demulcentibus &humectantibus, paullo frequentius injiciendis, qui quasi instar balnei interni sunt, fibras spasmo constrictas temperato humido relaxantes, cui fini etiam exterius apposui emolliens remedium. Interius vero discutiens, sive carminativum, cum blando anodyno permiscui, &ita spasmi soluti, discussa sanguinis &humorum inflammatoria stasis &excretiones per alvum &cutem adstrictae, iam liberius &largius sequutae.