Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 548-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. II. Praefectus militum, natione Gallus, quadragesimum aetatis annum jam emensus, vir constitutionis alias robustae, vitae genus laboriosum &agile cum quiero &sedentario permutarat, interea largiter comedens &liberaliter quoque vinum Gallicum, quod vocant Pontack, bibens. Hinc primum alvi factus adstrictioris &fomni inquietioris, post aliquod tempus vero, dolorem lancinatorium in abdomine toto atque etiam lumbari regione expertus est, cum phlogosi, eructatione, pulsuum celeritate &deficiente somno. Medicus primis diebus colicum dolorem esse judicans, carminativa fortiora &spirituosa elixiria, cum oleis destillatis remixta, una cum clysteribus usurpavit, sed inde potius exasperata symptomata, &febre, &inquiete, &dolorum facibus magis accensis. A me quum peteret opem, &conquereretur de dolore tensivo circa os sacrum acuto, quaesivi: an haemorrhoidali antea fuerit obnoxius fluxui? respondit: semel tantum ante aliquot annos, sed parciori, cum praegressis lumborum &ossis facri doloribus. Hinc quum venaesectionem penitus respueret, mutavi tantum medendi methodum &loco calidorum, interne dedi humectantia &refrigerantia, pulveres nempe diaphoretico-nitrosos, demulcentes &lenientes clysteres, copiosius applicare jussi, largiter simul &temperate calida sumta ptisana. Levata inde quidem fuerunt symptomata, nihilominus remansit dolor in imo ventre, ab osse sacro ad inguina sese extendens lancinatorius, multum incommodi facessens.