Latin
CAPVT. XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 555
Unproofread scanNot analysed yet
Lentae, sive diuturnae, mitiores tamen febres, sunt freLentae ex dequentissimae, neque ulli aetati, aut temperamento, sexui, rebilitate corgioni, aut loco parcunt. Origo vero illarum &causa varia poris. est. Saepissime ex morbo praecedente &corpus cum viribus nimium debilitante. Scilicet experientiae testimonio in comperto est, qui per contumaces intermittentes, vel continuas, item variolas &morbillos, effusiora sanguinis per uterum, anum &nares profluvia, per diuturnum alvi fluxum, simplicem aeque ac dysentericum, nec non nimiam salivationem, gonorrhaeam &fluorem album diuturnum vires perdidere, qui etiam moerore, curis vigiliis &assiduis, lucubrationibus &studiorum intemperantia, nec non per famem, labores graves &continuos, veneris etiam crebrius exercitium, corporis robur attriverunt &exhauserunt, in lentescentes &longas ejusmodi febres delabi facillime. Ratio hujus generationis in proclivi. Corpora his perfuncta benignis sanguinis &alibilis humoris succis, sufficienti etiam purissimi &nobilissimi nervorum liquidi copia destituuntur, post morbum autem ciborum impensior succedit appetentia, succi tamen intimae ingestorum dissolutioni servientes spirituosi, fermentescibiles &salivales, nec non biliosi, a naturali habitu descivere, nec adeo sunt efficaAaaa 2 554 SEcr. II. CAB. XIII. De febribus lontis &hecticis.