Latin
CAPVT. XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 556
Unproofread scanNot analysed yet
ficaces, vigor quoque motus peristaltici in ventriculo &canale intestinorum languidus est, hinc ciborum liberalius ingestorum non exacta perficitur solutio, concoctio atque digestio, sed succus chylosus crassus, rudis minusque subactus elaboratur, ad sanguinis massam truditur &aliena sua natura fluidorum crasin temperatam &solidorum aequabilem naturalem motum turbat atque pervertit. Deinceps perpetuae &uberius confirmatae observationis est, tabificas ejusmodi febres succedere quam maxime evacuationibus criticis solennibus deficientibus, aut perperam cohibitis. Nihil certe frequentius, quam ut ii, quibus vacuationes acutos morbos &febres solventes, sudor inprimis &aucta perspiratio, interceptae, vel non sufficienter successerunt. quibus sudor consuetus nocturnus siccatus, quibus fonticuli &ulcera antiqua consolidata, quibus catarrhi aliaeque per uterum ceteraque organa defluxiones acres repulsae, quibus alvi fluxus cohibitus intempestive, febribus lentis postea tabescant. Sic enim vitiosi, impuri, inutiles ac superflui humores, cum salute foras excernendi, intus manent, vitales temperatos &nutritios succos inquinant, ut omnis horum massa reddatur intemperata, omnesque in corpore motus ac functiones vitium capiant. VI. Porro lentarum &hecticarum febrium nidum frequentissime esse in mesenterio, &ratione, &experientia habemus confirmatum. Recte enim jam pridem notavit Fernelius &ex eo Sennertus, in nulla universi corporis parte, tam plurimos, latentes etiam morbos, lentas febres, errantes, diarrhoeas, choleras, scorbutum, melancholiam, cachexiam, hydropem, intermittentes quoque contumaces, figere sedem, quam in mesenterio. Causa autem magnae hujus ad morbos concipiendos dispositionis nulla alia, quam quia tardus &impeditus admodum per viscus hoc succorum &sanguinis progressus, stagnaSecr. II. Cav. XIII.