Latin
CAPVT. XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 560
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum tam valido &vehementi, sive per animi affectus, sive pharmaca, sive corporis exercitationem, motu, sanin minima mesenterii vascula cum impetu urgetur, staguis in alienos tubulos vadit, subsistit ibi atque corrumgnat ibi, Hinc prima origo suppurationis, quae dein propter pitur. motum intestinum latius serpit, vicina arrodit, exedit, ut ex abscessu minori fiat major, ampla cavitas magnumque apostema. Quin materia saniosa corrupta, a venis resorpta &sanguini insinuata, saepe etiam ad alia emunctoria, glandulas tracheales, nec non renes, fertur. Vnde amplo in mesenterio apostemati jungitur saepe urinae fluxus purulentus, vel etiam sputum purulentum, integris renibus salvoque pulmone. Quandoque ipsum pus pondere suo per mesenterii poros descendit ad intestina connexa, cavum ipsorum subit sicque alvo expurgatur. Quandoque etiam apostema majus dehiscit tandem, &praecedente horrore, interdum etiam rigore, cum superveniente aestu, perrupto involucro, effunditur. Quod si in loco excretioni minus idoneo contingit, atrocia quasi colica tormina oboriuntur, si in cavum abdominis, interanea quae tangit, male afficit, rodit &gangraenam iisdem inducit, si vero in intestinorum cavitatem, pus copiosum simul &semel per alvum exit. De qua puris excretione historias consignarunt Horstius lib. XIV. obs. XXV. &XXVI. Bartholinus Cent. II. epist. 23. Cent. VI. epist. pag. 490. Cent. IV. hist. pag. 96. nec non Tulpius lib. II. obs. XXXVI. §. XII. Ster. II. Cap. XIII. De febribus lomis &hecticis. 561 ge dum aun XII. Febres autem quae grandes ejusmodi abscessus in mesen- Symptomata terio aeque ac aliis visceribus, hepate, pancreate, renibus, vesica &utero, comitantur &sequuntur, non sunt mites &lenes, sed graves, quae vires &succos corporis consumunt omnes, hecticae lethales. Quae quomodo incipiant, decurrant &quibus symptomatibus stipentur, accurate &ex vero prodidit Hippocrates lib. de intern. affect. pag. 209.