Latin
CAPVT. XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 561
Unproofread scanNot analysed yet
febris, inquiens, debilis invadere incipit &rigor, &dolent pectora ad dorsum, aliquando etiam tussis premit acuta &exspuit salivam multam liquidam &salsam. Et haec quidem in principio morbi; in progressu vero corpus attenuatur, cruribus exceptis. Haec enim intumescunt &pedes, &ungues contrahuntur, ex humeris autem tenuis &debilis est, &fauces velut lanugine implentur, &velut per arundinem sibilat, &fortiter. sitit per totum morbum, &multa impotentia corpus habet. Hic quum sic habuerit, in anno corruptus male perit, verum studium quam maxime adhibere oportet ac reficere. XIII. Aliud lentae remissioris &occultae febris genus est infan-Lonta insantum, tibus familiarissimum. Iungitur cum insigni abdominis tumore, superiorum marcore, tussi sicca, virium prostratione, inappetentia &vago aestu, post cibum sumtum &circa vesperam ingravescente, alvo interdum adstricta, interdum etNascitur haec iam fluxa, alba multa &mucida dimittente. febris quandoque a succo chyloso nimis viscido, tenaci, villosam intestinorum tunicam &minima lacteorum oscula obstruente, quo inflatio intestinorum &chylosa diarrhoea inducitur. Nonnunquam ortum trahit a lympha nimis viscida, senta, quae glandulas mesenterii farcit, obstruit ac magis magisque accumulata mirum distendit. Occasionem autem ad gliscentes has febres potissimum praebent nimia infantum voracitas, cibi qui chylum reddunt crassum, defectus tenuis poQuae vero corripuerunt, diutus corporisque refrigeratio. deBbbb (Hossm. Syst. T. IV.) Digitia GO562 SECT. II. CAP. XIII. De febribus lentis &hecticis detinent corpora, nec sicuti omnes, quae ex obstructione &glandularum nerveae substantiae nimia expansione oboriuntur febres, periculo carent, sed nisi convenienti medicina occurratur cum vivendi ratione, infantes perimunt, inventis post mortem plerumque glandulis mesenterii ingentis magnitudinis, intestinis inflatis &tumidis ac pulmonibus corruptis.