Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 580
Unproofread scanNot analysed yet
am inde reportat. Magna adversus difficiles &longos morbos facultas in ejusmodi temperatis, evporistis domesticis. diluentibus &humectantibus remediis, qun longe praestabilior, quam in pharmacevticis cunctis. Medici in eo plerumque delinquunt, quod si tussis humida valida adest, phthisin esse putant, eaque propter pectoralia multa adhibent, quum tamen saepe sola humorum acrimonia horumque ad pulmones remissos decubitus, causa sit tussis vehementioris cum screatu copioso, &dulcia pinguia relaxantia ob id plus noant, quam prosint. Lactis autem cum aqua diu continuato usu, veteres jam, Hippocrates &Aretaeus, tabem persanarunt. Exstat quoque in M. N. C. Dec. II. An. IX. obs. 189. de viro hectico desperato viso, solo potu aquae frigidae curato. observatio Burgii, qui B. parentis mei anno MDCLXIV. fuit discipulus, ipsiusque effigiem, clavi pharmace vticae praefixam, carmine decoravit.