Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 580-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. III. Miles quidam, facie lividus, corpore macilentus &languidus, pulsum tamen celerem cum quadam duritie exhibens, conquerebatur de alvi fluxu per tres continuos menses ipsum adeo detinente, ut quotidie, octies, vel decies desidere cogeretur, secedentibus nonnunquam, ut naturaliter fieri solet, excrementis, nonnunquam vero saniosa, nonnunquam sanguinolenta materia, sine scybalis, appetentia ciborum simul imminuta faucibusque aridis. Inquirenti in tam chronici mali causam, respondit: se graviter aliquando in sinistro dorsi &thoracis latere verberibus esse percussum, ut locus etiam sugillatus comparuerit &dolor successerit impensus, praeterlapsis autem aliquot diebus, doluisse hypochondrium sinistrum ibique supra os ilei protuberasse tumorem, aliquot hebdomades subsistentem, donec obortis in ventre torminibus, alvus sponte fuerit soluta, multaque saniosa, foetida, atro etiam sanguine tincta, copiosis secesserint dejectionibus. Ex eo quidem tumorem subsedisse &dolorem quoque evanuisse, sed SEci. II. CAr. XIII. De febribus lentis &hecticis.