Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 581
Unproofread scanNot analysed yet
581 sed diarrhoeam perstitisse &adhuc ipsum mirum exercere ac vires absumere. Dimissus igitur est consilio, ut serum lactis dulce, nostra methodo paratum quotidie ad mensuram unam, nec non infusum, ex scabiosa, veronica, sanicula, mentha, melissa, millefolio, floribus hyperici &papaveris erratici frequentius potaret. Quibus etiam effectum, ut post aliquot hebdomadum decursum rediens, gratus profiteretur, parciores longe esse dejectiones, corpus vegetius, meliora omnia nec de perfecta impetranda sanitate dubium. Epicrisis. Nullum certe est dubium, quin in hoc abscessus fuerit in mesenterii compage obortus, qui demum ruptus, effudit in intestinorum cavum saniem &cruorem, per ani secessum excretum. Qui vero factum, ut a superiorum percussione, in abdominis penetralibus inductum apostema, disquisitione omnino dignum. Nos quidem ab impedita sanguinis in partibus plagis gravius contusis circulatione, mali ducimus natales, unde factum, ut in homine plethorico sanguis majori copia fuerit delatus ad mesenterii diverticulum, ibidemque collectus, demum putrescere coeperit &in abscessum concesserit. In mesenterio enim saepius oboriri stagnationem, si in remotioribus partibus sanguinis progressus interceptus, non novum. Ipsi novimus, hoc facto, mesenterium cum omento putre &sphacelatum fuisse inventum; vulnere lethali diaphragmati inflicto, cruorem vasa mesenterii perrupisse &abdomen inundasse, &in asthmate spasmodico, a polypo in appensis cordi canalibus, mesenterium itidem sanguine multo oppletum, vasa ipsius distenta partim, partim plane disrupta, comparuisse.