Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 585
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Femina triginta annorum, tenera, victum tenuem, molLenta febrio lem, per multos annos suetum, cum crasso &duro permuta post tertiarat &carnes infumatas piscesque salitos liberaliter ingesserat. nam curata. Incidit hinc primum in tertianam notham, a qua post mensem liberata, ad stomachum fulciendum usa est tinctura aperitiva Moebii, ex spiritu salis, cum sale tartari, torna solis tincta. Hac adeo aucta appetentia, ut vix famem sedare posset. Paulo post persensit virium lapsum appetitusque prostrationem, cum aestu interno ac phlogosi, pulsu vesperi ac post cibum semper multum increbescente, successit tandem languor universi corporis pedumque tumor ac dolor contusivus. Medicum igitur accivit. Qui, quum primam regionem saburra acidorum humorum obsessam esse recte concluderet, lene dedit emeticum, ex tartari emetici uno &dimidio grano, aquae menthae uncia &julepi rosarum drachma. Assumto hoc, ingens copia viscidae amurcae viridissimae, instar aeruginis aeris, vomitu rejecta, quae instillato oleo tartari per deliquium, flavum induit colorem, luculento indicio, ex bile &acido corrosivo eandem esse conflatam. Mitior inde redditus calor &molestus ossium dolor complacatus, vires quoque reparatae. Nihilominus, ad reliquum exturbandum, tertio die iterato datum hoc pharmacum, &evocata tam per supePostea rius, quam inferius os, similis indolis recrementa. vero Eece (Hossm. Syst. T. IV.) 586 SECT. II. C. P. XIII. Do febribus lentis &becticis.