Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 586
Unproofread scanNot analysed yet
vero datum elixirium nostrum balsamicum stomachale &pulveres praecipitantes cum duplicato arcano, tam salutari effectu, ut brevi post febris haec cum omnibus symptomatibus discederet &aegra cum valetudine in gratiam rediret. Epicrisis. Ortum duxit lenta haec febris ex primae regionis cruditatibus, quas ingenuit voracitas, post febres superatas solennis &usu spiritus salis adaucta. Licet enim aperitiva Moebii tinctura stomachi vitiis appetitum excitando &digestionem facilitando, egregie opituletur; ubi tamen ventriculus plus appetit, quam coquere potest, noxam potius affert, quam emolumentum. Recte igitur datum vomitorium, qua saburra acido-biliosa, morbi causa exturbata, sicque simul sublata symptomata cuncta.