Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 587
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IIX. Vir quadragenarius, tener constitutione, post longum Hectita er animi moerorem &vitam sedentariam, incidit in languorem corruptione virium, corporis marcorem, appetitus prostrationem, calo-sphacelosa rem praeternaturalem, cum pulsu debili &frequenti, somno interna leparco &interrupto, facie plumbea, oris siccitate perpetua &thalis. sudore matutino. Quum his per sex septimanas fuisset detentus, ob alvum adstrictam sumsit purgans, ex diagrydii sulphurati gr. Il. cum tartaro vitriolato, quo multum dejecit &diutius quam per octiduum. Inde vites adeo conciderunt, ut animus facile deficeret in situ erectiori, calor etiam increbuit &accessit tandem summa praecordiorum anxietas, ad quam levandam vena aperta &aliquot unciae emissae sanguinis fluidi &floridi. Licet autem anxietates hoc facto levarentur, aeger tamen, ob virium plenarium lapsum, animam haud ita multo post efflavit. Epicrisis. Hectica haec febris est, enata procul dubio, à sphacelosa visceris cujusdam, ac uti videtur hepatis, corruptione. Non enim novum est, quod in languidioribus &diuturno moerore affectis, viscera ob sanguinem stagnantem abeant in putredinem, ac teste cadaverum sectione compareant nigra, tanto magis, si vita accessit sedentaria. Signa ejusmodi corruptionis internae sunt, plenaria appetitus &virium prostratio, somnus nunquam reficiens, facies livida plumbea, carnes flaccidae, conatus ad vomendum &colliquativus sudor. In nostro notatu inprimis dignum, quod ab unica exigua purgantis dosi incompescibilis alvi fluxus inductus. Neque tamen effectus hic tam purgantis virtuti, quam potius intestinorum inflammationi &humorum acredini tribuendus. Caveat igitur Medicus circumspectus, ne, ubi potu intestino conEece 588 Seer. II. CAB. XIII. De febribus lentis &hecticis. continuo vires consumtae &massa sanguinis recrementitiis humoribus gravis, quippiam drastici purgantis praebeat &perversa incurrat judicia.