Latin
OBSERVATIO. IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 588
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. IX. Femina sexaginta &trium annorum, tenera admodum, ante quinque menses terrore fuerat perculsa gravi &confestim molestam tractionem &tensionem in artubus persenserat. Ante tres menses supra claviculam sub musculo mastoideo in utroque latere exortus tumor, qui rebellis fuit, nec ullis cedere voluit remediis. Interea lenta &vires consumens febricula, ab aliquot jam mensibus aegram incessit, cum ardore, in volis manuum &plantis pedum, praesertim cirea mediam noctem affligens. Accesserunt per intervalla capitis pulsantes &tensivi dolores, qui sub cute, modo huc, modo illuc discurrerunt, ad cervicem, quin ad gingivas usque. in artubus saepe tractiones fibrarum musculosarum, oculis conspiciendae, cum dolore lancinante adfuerunt. Nausea quoque cum anxietate, nec non tormina ventris obscura, nonuunquam afflixerunt, alvi secessu utplurimum soluta. Appetitus fuit prostratus, urina crassa, turbida, rubra cum sedimento &cuticula oleaginosa, praesertim paroxysmo finito secessit. Omnia autem haec symptomata, mox secundo, mox tertio die invaluerunt, cum pulsu celeriori, qui tamen frequens semper fuit, sed exiguus. Epicrisis. Affectus hic merito lenta consumens febris dicendus. Originem dubio procul itraxit a vehementi terrore, cujus tanta vis est, ut, praesertim in cacochymico corpore totam oeconomiam motuum, tam vitalium, quam secretoriorum &excretoriorum, pervertat nervosarum quoque &fibrosarum partium systema valde debilitet &ad spasmos, contractiones &dolores disponat. Eidem terrori etiam debetur glandularum colli tumor qui ad lentae febris generationem mulglantum contulit. Hippotrutes enim jam eas febres, quae dulaSeer. II. Cap. XIII. De febribus lentis &hecticis.