Latin
OBSERVATIO. X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 589-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. X. Iuvenis melancholico-cholericus, vigesimum annum egressus, compotationibus &ebrietati intemperantissime deditus, aliquoties haemoptysin passus fuerat, cum pectoris angu stia &quasi ebullientis sanguinis sensu circa praecordia, semper tamen liberatus tempestiva venaesectione, pediluviis &congruis temperantibus atque nitrosis. Accidit vero, ut vehementi ira aliquoties commoveretur, quam sequuta notabilis virium &appetitus prostratio, spirandi difficultas, somnus inquietus, sudor matutinus, tussis vehemens, cum copioso ad libram minimum quotidie screatu, pulsus celer, a meridie potissimum ad medium noctis, cum calore in plantis pedum &volis manuum, urina turbida rubra, interdum cum sedimento, interdum tenui, corpore simul contabescente. Sic per duos menses, varia Medicorum consilia expertus est &artiEcee 3 490 Secr. II. CAP. XIII. De febribus lentis &hectic is. artificia, ex pectoralibus, antifebrilibus &refrigerantibus, sed frustra. Tandem nostrum petiit consilium, vix tamen dubiam, rebus sic comparatis, salutis spem facere potuimus.