Latin
OBSERVATIO. IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 589
Unproofread scanNot analysed yet
586 dularum tumoribus accedunt lentas &periculi non expertes iudicavit, tum quod sub musculo crasso siti sint intractabiles, tum quod nervos vicinos distendendo, febrilibus spasmis subIn curando hoc morbo primum ministrent occasionem. fuit, ut primae viae a sordibus repurgarentur. Hinc magnesia cum sale Epsomensi ad drachmam dimidiam data, cum lacte amygdalino mannato, &clyster injectus ex decocto avenaceo, manna &chamomillae floribus. Mane jejuno ventriculo potum caponis brodium, cui incoctae radices petroselini, foeniculi, cichorii, herba nasturtii aquatici, addito cancrorum fluviatilium succo. Oblatus tum quoque pulvis ex cancrorum lapillis, nitro &solutione oculorum cancri. Potui ordinario serviit ptisana. Exterius glandulis tumidis &dolentibus impositum emplastrum diachylon simplex, cum spermate ceti, oleo hyoscyami, croco &camphora. Et ad artuum dolores complacandos, linimentum discutiens &antispasmodicum inunctum. His aegra per DEI gratiam, intra mensem, ex ancipiti levata &febris persanata.