Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. VII. Puer decennis, facie lividus &pallescens, abdomine turgidus, appetens tamen ciborum, ex refrigeratione sub aura vespertina contraxerat quartanam. Opponebantur amara in essentiam redacta. Sed aucta inde appetentia corporisque nocturna denudatione accedente, in quotidianam post decem paroxysmos transiit febris. Hnc datae alternis diebus pilulae nostrae in vehiculo liquatae, &cerevisiae potandae mensurae indita bina cochlearia liquoris ex salis tartari. nitri, salis ammoniaci, arcani duplicati ana drachmis duabus, in aquae fontanae libra liquefactis &decem extracti croci granis adjectis. His intra trium hebdomadum decursum febris discussa, abdomen detumuit atque ex facie livescens color detersus. Sed post quatuor hebdomades rediit febris quotidie, quae quidem iisdem brevi profligata, post duos autem menses denuo repetiit, iisdemque iterum fuit Quia autem animadverti, causam tam crebrae reciabacta. divae esse neglectum post febrem remediorum usum &diaetam insalubrem, serio dulcibus, acidis placticiniis, caseo, fructibus horaeis interdixi, ac praecepi, ut ternis minimum diebus aliquandiu pilulis &liquore superius dicto insisteretur. Sic demum febris expugnata &puer ex voto convaluit.