Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 79
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. Aegre ex quartana levantur pueri, crebras experiuntur, etiam post longum tempus recidivas, vel alios longos ex ventriculi imbecillitate morbos, vel etiam catarrhales defluxiones lentasque febriculas incurrunt. Interest igitur, ut tempestive statim in principio imminentia mala praescindantur. Ego quidem utplurimum vacuantibus medicationem cum successu exorsus sum. Ad alvum purgandam frequens mihi fuit pulvis Cornachinus, ex cremoris tartari drachma antimonii diaphoretici granis XII. &diagrydii sulphurati granis sex, cui interdum nitri pauxillum addidi. Hunc in tres doses divisum, ter, sex horis ante accessionem porrexi, Si vero nausea &conatus vomendi adfuit simul, dimidium tantum tartari emetici granum uni dosi admiscui. Sic expurgata sordium colluvie, infusum roborans, die vacuo omni bihorio ad cochlear unum, dedi sic paratum: recipe corticis chinae unciam semis chacarillae terrae foliatae tartari, salis tartari ana drachmam, infunde unciis octo aquae cardui benedicti, colaturae adde julepi rosarum unciam semis. M. Si his febris non discessit, indicio fuit infarctus viscerum, aut obstructionis glandularum in abdomine. Ad hanc submovendam usurpavi liquorem salinum supra descriptum, parca, sed repetita dosi, simulque pro potu praebui decoctum diluens atque aperiens. Praeparatis autem hac ratione primis viis &visceribus reseratis, non dubi tavi, praesertim mitiore &breviore jam facto paroxysmo febrilem compescere spasimum. In quo quidem conficiendo, tam in puerili, quam juvenili aetate, tutissimam inveni methodum felvetii, per clysterem ex decocto corticis chinae, bis, vel ter, intercalaribus diebus injectum, praemisso tamen, ad educendas prius sordes, clystere emolliente. Sic percurata fuit febris demum, neque unquam rediit, si modo convalescentes sibi caverunt a refrigeratione, inflantibus &alvum constipantibus.