Latin
OBSERVATIO. IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 80
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. IIX. Senex generosus octogenarius, per omnem vitam rarius morbis affectus, vesperi, post improvisum terrorem &superingestum cibum, horrore &frigore corripiebatur, quod sequebatur calor, ut noctem duceret insomnem. Redibant haec quarto die graviora, capitis dolore, artuum languore &praecordiorum anxietate stipata. Interim vacuis diebus sic satis bene habebat aeger, somnum &cibum capiebat. Post septimum paroxysmum consulebatur Chirurgus, qui bis ante paroxysmum porrigebat emeticum, intermedio tempore pulveris acribus salinis, cum zingibere &radice ari, febrem oppugnabat &potui suadebat decoctum lignorum temperatum. Invalescebant hinc paroxysmi, inquietudo, sensuum torpor ac mentis plane emotio accedebant, die vacuo etiam persistebat capitis dolor virium &artuum languor, cum calore praeternaturali, &appetentia ciborum plane intercidebat. Vocabar nunc ego ad aegrum per binos jam menses febre decumbentem, nil vero ob plenariam &alimentorum &medicamentorum nauseam efficere poteram. Interim quia alvus adstricta &inflatio ventriculi cardialgica angebat, suadebam ut clyster injiceretur emolliens, cum carminativis &stimulo salino, quo levamen &somnus orocuratus. Carpis etiam emplastrum ad imitationem Strobelbergeriani imponi jubebam, quo mitior fiebat accessio. Interne nil nisi elixir temperatum balsamicum dabam, inprimis quum a salinis detersivis majores semper praecordiorum anxietates oboriri viderem.