Latin
CAPVT. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 87
Unproofread scanNot analysed yet
calorem, obortas vidi, pro diversa corporum constitutione, tam diarrhoeas &dysenterias, quam varii generis intermittentes febres, &inter has potissimum quotidianas. Intermittens autem est, de qua agimus quotidiana, ideo Differt a que non permutanda cum quotidiana continua. Quae qui- quotidiana dem pariter prima luce cum frigore accidit, sed calor &lan continua. guor, cum pulsu celeri ac debili, inappetentia &interdum colliquativus sudor, per totum reliquum tempus durant. Et si longior, ut plurimum funesta, aegris, fractis penitus viribus, sub ipso frigore pereuntibus. VI. A catarrhaNeque etiam confundenda cum catarrhali. Haec quipli benigna &pe benigna, vesperi cum leniori refrigeratione accedit, mane maligna defervescit &catarrhosis defluxionibus satis est conspicua Et maligna ex repentina insigni virium prostratione, &agrypnia facile innotescit, neque penitus intermittit, sed tantum remittit. VII. Differt quoque ab aliis intermittentibus. Quando e-Tertiana nim ex tertiana simplici fit duplex, singulis etiam diebus im duplici. petit paroxysmus, sed insultus tempora alternatim sibi respondent, aliae sunt causae, alia medicatio. §. IIX. Si ex quartana insultus quotidianus, triplex dicitur quar- Quartana tana, &paroxysmus non quotidie eadem hora venit, sed quarto triplici, quovis die, quoad accessionis terminum, conspirat, diversa etiam, ob diversas causas, ineunda medendi ratio. IX. Et lenta Alenta demum febre distinguitur, quod illa post pastum &circa noctem sine horrore obrepat, cum calore in volis manuum plantisque pedum, noctu etiam magis affligat sudore stipata, mane vero tepescat, nec tamen penitus intermittat.