Latin
CAPVT. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 88
Unproofread scanNot analysed yet
Iam sicuti omnis febris proxime nervosi generis est affectio; ita formalem pariter quotidianae rationem spastica nervosarum partium &systematis vasorum agitatione absolvi, indubium plane. Hic autem praeternaturalis febrilis motus, per materiam, a naturali &blanda humorum vitalium indole plane alienam, ad sanguinem delatam, nec tamen cum ipso miscibilem, inducitur. Nimirum primae sic dictae viae, ventriculus, duodenum &potior jeiuni valvulosi portio, sunt illud latibulum, in quo vitiosa materia fermenti instar hospitatur. Inde per vasa lactea ad sanguinem &succos transmittitur, &cum his ad sentientes internas partes delata, easdem exagitat &ad extraordinarium motum exstimulat. Et certe in quotidiana etiam febre, primam maxime regionem varii generis vitiosorum, corruptorum, viscidorum, acido-biliosorum succorum saburra, scatere, plura sunt quae uberius evincunt. Etenim junguntur ipsi ordinario fere ructus, nausea, cum conatu vomendi, inappetentia, cardialgica inflatio, praecordiorum angustia &pectoris oppressio, interdum tensivus, pungitivus ac morsicans dolor, ad dorsum excurrens. Foedus dein utplurimum &ingratus sapor in ore percipitur quandoque amaricans, aliquando subdulcis nauseosus, nonnunquam nidorosus plane. Ipsa demum febris naturae beneficio per crebriores dejectiones alvi sponte haud raro solvitur, in artificiosa autem medicatione, per superius &inferius os evacuantia, cum stomachicis, utramque faciunt paginam. XII. Quia tamen longior utplurimum haec est febris &ad plures saepe menses trahitur, justa utique suspicio est, labem in imi ventris penetralibus subesse firmius radicatam. Organa quippe secretoria, glandulae &glandulosae intestinorum tunicae, remissa nimis sunt atque laxata, ideoque loco subtilis lymphatici salivalis succi, copiosum serosum impurum plorant. Reliqua quoque sanguinis depurationi dicata viscera, hepar, lien &paucreas, ob dejectum robur &languidiorem per ipsa sanguinis progressum, succum lymphaticum &biliosum minus purum in digestionis officinam mittunt.