Latin
CAPVT. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 89
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc alimentorum solutio &chyli elaboratio turbatur, mullaeque serosae &corruptae cruditates prima in regione &gignuntur, &cumulantur, quae ipsa mora deterioris indolis factae, &ad sanguinem delatae, febrilem uti diximus faciunt motum. §. XIII. Quod autem crebrius, quam in aliis intermittentibus, Cur quatifebris insultus in quotidiana impetat, ob eminentiorem pri-dianus insultus. marum viarum imbecillitatem fieri arbitror. Haec enim quam maxime cruditatum proventui favet, &facit, ut promte eaedem istuc confluant, cito ibi colligantur, breviori etiam tempore sanguinis massam subeant &ad nervosas spinalis medullae membranas deferantur. XIV. Hinc igitur porro est, quod omnia quae viscerum flacci- Causae anteditati inducendae &crudorum ac impurorum succorum pro-cedentes &ventui favent, ad hanc febrem sternant viam. Insidiatur subjecta, potissimum hominibus segnioribus, otiosis, inordinata &cruda diaeta utentibus, crapulae ex cerevisia, nec non moerori ac curis nimium indulgentibus, item qui debilem ob praegressos morbos, vel sanguinem effusum, nacti ventriculum. Frequentius etiam infestat hiberno, autumnali nubilo coelo, senes magis &pueros, feminas plus quam viros, pituitosos, phlegmaticos &sanguineos, prae biliosis &melancholicis. Ex aliis quoque intermittentibus promta ipsius genesis. Tum scilicet, quando aeger incongrua vorat, vel crebrius animo movetur, quando purgantibus &emeticis validioribus stomachi robur atteritur, anodyna, calida &spirituosa usurpantur, aut pensi habita primarum viarum repurgatione, adstringentia &specifica praepostere adhibentur. (Hoffm. Syst. T. IV.) Exquisita longa, vaga non. Continuae propinqua magis ancepi. Ex intermit. tentibus periculosa. Si excretiones adsunt, bonum. Si nullae malum. Ex perversa medic itione alii morbi. Ceterum quotidiana exquisita, ex viscerum atonia oriunda, longius utplurimum trahitur multumque negotii Medico facessit.