Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 97
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil igitur salubrius fuit decenti thermarum usu, quae izec Dig quae partim salino aperitivo, partim terreo martiali principio roborante instructae, crudos succos efficaciter evehunt, infarctus expediunt &sic lentam febrem, nec non cachexiam, quam optime praescindunt. Sunt tamen thermae aeque acidulae cum cautione in intermittentibus in usum vocandae, &providendum, ne paroxysmus in earum operationem incidat, emunctoria claudat, &aquis retentis, anxietates cum gravibus symptomatibus inferat. Hinc tutius, iisdem, composita febre, ad recidivam arcendam uti, &tum, adjunctis medicamentis stomachicis &balsamicis, opem ferunt certe laudatissimam.